File:Erchingen888BI.jpg
- Im Namen der heiligen und unteilbaren Dreifaltigkeit, Arnulf, König von göttlich gewährter Gnade: Das, was Unſern Treuen aus Freygebigkeit Unsrer Vorfahren zůgestanden worden, bekräftigen und beſtätigen Wir so auch jetz aus Güte Unsrer Willkür. Nicht allein erfüllen Wir geziemend den Brauch der Könige, ſondern ...
Sequitur tranſcriptum correctum quod poſitum eſt in illa editione: Friedrich Schaltegger, Thurgauiſches Urkundenbuch I, hrsg. vom Thurgauiſchen Hiſtoriſchen Verein, Frauenfeld, Huber & Co., 1924, no. 134B, p. 156ſqq.
- IN NOMINE SANCTÆ ET INDIUIDUAE TRINITATIS ARNULFUS DIVINA FAUENTE GRATIA REX︙ SI EA QUAE FIDELIBUS NOSTRIS ANTECESSORUM NOSTRORUM LARGITATE CONCESSA SUNT AETIAM NOSTRAE AUCTORITATIS BENIUOLENTIA
- roboramuſ et confirmamuſ. Non ſolum regum morem decenter implemuſ. ſed etiam nobiſ eoſ dem procul dubio fidelioreſ atque promtioreſ inrito efficimuſ ſeruitio. ideoque nouerit
- omnium fidelium n(oſt)rorum circumquaque manentium preſentium ſcilicet ac futurorum induſtria. quia quoddam preceptum domni karoli glorioſiſſimi imperatoriſ et patrui n(oſt)ri.
- clementiae n(o)ſt(r)ae oſtenſum eſt in quo continebatur qualiter idem dominuſ imperator cuidam religioſo uiro nomine chadolto uidelicet s(an)c(t)ae nouarienſiſ aecleſiae uene
- rabili ep(iſcop)o quandam curtem in pago durgouue et in uilla quae dicitur. erichinga. cum omni integritate circumquaque poſitiſ rebuſ ad eandem curtem aſpicientibuſ
- in proprietatem conceſſerat tam terriſ. quam domibuſ. pratis. paſcuiſ. ſiluiſ. manſiſ. mancipiiſ. marchiſ. necnon et duabuſ hobiſ in uilla quae dicitur tuomdorof. quaſ
- ideo ſemotim illi inproprietatem perdonauerat. quia iam antea ſupradicta curte iniuſte fuerunt abſtracte. Nos vero amore eiuſdem uenerabiliſ ep(iſcop)i prouocati. et ipſaſ.
- duaſ hobaſ et omnia ad prefatam curtem pertinentia ſicut imperator illi perdonauerat ſimili modo et noſ eidem perdonamuſ et in proprietatem concedimuſ. cum tali
- integritate ſicut temporibuſ illuſtrium uirorum uidelicet. uuerini. et iſenbardi. filii ſui illuc pleniſſime pertinere uidebatur. ita dumtaxat ut nulluſ comeſ nec alique poteſ
- tatiſ perſona per aliquot occaſioniſ ingenium nihil ſibi inde tollere nec minorari audeat. uel aliquam de eadem cauſa inferre moleſtiam. ſet ſecuruſ omnibuſ diebuſ
- vitę ſuę in proprietatem poſſideat. et poſt obitum illiuſ uniuerſae reſ prenominatę p(ro) remedio domni imperatoriſ et p(ro) n(oſt)ra anima ac parentum n(oſt)rorum mercede. ad
- augiam monaſterium abſque ulla contradictione perpetualiter redeant poſſidendę. EXcluſo uidelicet deincepſ omni beneficiario iure ſed p(er)petualiter ad communes
- fr(atr)um utilitateſ cum omni integritate deſeruiant. Statuenteſ aetiam ſicut imperator fecerat. ut ſi quiſ n(oſt)rae largitatiſ conceſſionem uiolare aut inrumpere tem
- tauerit. multam compon[e]t. id eſt auri optimi libraſ .C. medietatem palatio n(oſt)ro et medietatem illi cui damnum inferre conatuſ eſt. et ut hec n(oſt)rae largitatiſ
- conceſſio pleniorem in d(e)i nomine obtineat firmitatem. hoc idem preceptum propria manu firmauimuſ et anuli n(oſt)ri inpreſſione iuſſimuſ adſignari.
- SIGNUM DOMNI ARNOLFI (ARNULFUS) I[N]UIG[T]ISSIMI REGIS︙
- ASBERTUS CANCELARIUS AD UICEM TEOTMARI ARHI CAPELLANI RECOGNOUI︙
- Acta curte regia triburia k(a)l(endiſ) aug(uſtiſ) anno dominice incarnationiſ dccclxxxviii. indicatione .vi. regnante domno rege arnolfo .i. feliciter. h...
(Reusing this file)
This is a faithful photographic reproduction of a two-dimensional, public domain work of art. The work of art itself is in the public domain for the following reason:
The official position taken by the Wikimedia Foundation is that "faithful reproductions of two-dimensional public domain works of art are public domain".
This photographic reproduction is therefore also considered to be in the public domain in the United States. In other jurisdictions, re-use of this content may be restricted; see Reuse of PD-Art photographs for details. |